Battle in Botany Bay

Arma virumque cano Ludo qui nuper ab Alto
Venit et in silvas Academi degree vitam
Exspectabat honoratam, sed Fata vetabant,
Fata academiae, talem dominarier illa

Plurima sunt juvenum collegia, pulchrius illud
Hoc, atque hoc alio, nullum est studiosius isto.
Unum aut Eblanae posuit praeclara regina
Cui nomen legesque dedit, quod maxime fovit.

Hujus Praepositus Salmo sociique Decanum
Clavibus a Graio demptis alium seniors
Designant cujus magnum cognoscite carum.

Hic rudis et Graias imitari nescius artes
Protinus immodico coepit saevire flagello.
Discipulum vino quem prima nocte gravatum
Ceperat, extemplo rapit in jus; inde coorta est
Maxima seditio, saevit que togata juventus,
Exoritur clamorque virum stridorque tubarum.
Per plateas bacchatur et omnis smita fervet
Jam juvenes instant ignes accendere festos,
Undique corripiunt cophinos flammasque ministrant.
Truncos deinde rogo injuciunt atque arida ligna
Musarumque fores: totus sinus igne relucet.

Primus ibi ante omnes, magna comitante caterva
Servorum et vigilum, cursu novus iste Decanus
In flammas et in arma ruit, quo maximum ignis
Quo fremitus vocet et sublatus ad aethera clamor.
Addunt se pauci tandem socii juniores,
Pisciculus parvus, tunc Tullius, atque trigonem
Traillius Antonius velocem icere peritus.
Quos ubi confertos audere in proelia vidit,
Verbis incipit increpitare Decanus acerbic;

“Festinate viri; nam quae tam sera moratur
Segnities? Juvenes rapiunt incense feruntque
Omnia, vos celsis nunc jam a conclavibus itis!”
Dixit: et extemplo, neque enim response dabantur
Talibus obscoenis verbis, concurritur: omnes
Discipuli effugiunt, certantque inludere cursu.
Dum juvenem sequitur lapso pede Tullius ipse
Volvitur in caput, at surrexit non sine risu.

From Trinity: An Annual Record, Michaelmas 1958, pp 17-18